Vollmacht

Vollmacht

Wismar, 1658 VII 24

Schwedisches Reichsarchiv, Tyskland, III, N.o 7, C Konung Karl Gustafs fullmakt för Magnus Gabriel De la Gardie, Bengt Oxenstierna, Kristofer Karl Schlippenbach och Anders Gyllenklou att vid traktaten i Preussen underhandla med brandenburgske kommissarier. Dat. Wismar 24 Juli 1658 g. st.

Vgl. den Lexikon-Artikel Vollmacht

 


 

Transkritpion:

1) Nos Carolus Gustavus Dei gratia Svecorum,

2) Gothorum Wandalorumq[ue] Rex, Magnus Princeps Finlandiae, Dux Scaniae Esthoniae, Careliae, Bremae, Verdae, Stetini,

3) Pomeriniae Cassubiae et Wandalieae Princeps Rugia, Dominus Ingriae et Wismariae, nec non Comes Palatinus Rheni, Bavariae, Juliaci, cliviae et Mon-

4) tium Dux. Notum testatumq[ue] facimus omnibus et singulis quorum interest. Quandoquidem ad instantes Tractatus Polonicos Serenißimus ac Potentißim[us]

5) Princeps Dominus LEOPOLDUS Eius Nominis Primus Romanorum Imperator semper Augustus Germaniae Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae,

6) Croatiae et Schlavoniae Rex, Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae et Carniolae, Marchio Moravia, Dux Luxemburgia,

7) ac superiores et inferiores Silesiae, Württembergae et Teckae, Princeps Sveviae, Comes Habsburghi, Tyrolis, Kyburgi, et Goritiae, Landoravius Alsatiae, Marchio Sacri Roma-

8) ni Imperii Burgovia, ac superioris et inferioris Lusatiae, Dominus Marchae Schlavoniae, Portus Naonis et Salinarum, Dominus Frater et Consanguineus Noster, etia[m]

9) Suos Commisarios ablegare constituit, ut una et eadem opera inter Nos Regnumque Nostrum et suam Majestatem ortus controversas componerent. Nos itidem ne

10) quid a parte nostra desideraretur quod ad promovendum istud negoium facere aliquid poßet deputavimus et constituimus. Sicut etiam vigore praesentium deputamus et con-

11) stituimus veros ac legitimos Nostros as supradictum Tractatum Commißarios Nobis sincere et fideliter dilectos Illustres Magnifico set Generosos D[omi]num Magnum Ga-

12) brielem de la Guardie, Comitem in Lecköö et Arensburg, Liberam Baronem in Eckholmen, Dominum in Habsal, Magnushoff et Hoyentorp, Nostrum regniq[ue] Nostri The-

13) saurarium Generalem, Gubernatorem Livoniae et Locumtententem Nostrae per Esthoniam, Livoniam et Ingriam[,] Militiae Generalem Judicem Provincialem Westrogothiae et

14) Daliae nec non Academiae Upsalensis Cancellarium; Dominum Benedictum Oxenstierna Comitem in Korsholm et Wasa, Liberum Baronem in Möreby et Lindholm,

15) Dominum in Coporium et Rosersberg, Cancellariae Consiliarium et Gubernatorem Palatinatus Culmensis, Dominum Christophorum Carolum Schlippenbach Comitem in Schövede,

16) Liberum Baronem in Linsala Dominum in Salinge, Consilii Bellici Praesidem, omnes Nostros Regnique Sveciae Senatores, nec non Dominum Andream Gyldenclau No-

17) stri per Pomeraniam Regiminis ac Consilii Status ut et supremae Curiae Justitiae Praesidem, Haereditarium in Skonela-Ekeby, Hylinge et Hulterstade dictisq[ue] Nostris Commis-

18) sariis plenam et sufficientem potestatem damus, ut congreßi cum altememorata Majestatis Sua ad talem actum cum plena potestate deputatis et constitutis Dominis Commißariis no-

19) mine Nostro de iis quae ad viam tractatem principali inchoando complanandam facere deprehendentur statuant et concludant omniaq[ue] et singula, quae quocunq[ue] modo ad sub-

20) ortas hinc inde controversias componendas et finaliter terminandas ut et ad mutua utriusq[ue] partis commoda provehenda pertinere videbuntur omni meliori modo via et ratione a-

21) gant tractent statuant et concludant. Quicquid igitur dicti Nostri Commißarii Plenipotentiarii, sive omnes simul in unius vel alterius absentia bini eorum in saepe dicto negozio

22) et re Nostro nomine egerint tractaverint sanciverint et concluserint illuc Nos omni meliori modo firmum ratum gratum[que] habituri sumus. In quorum fidem et certitudinem prä-

23) sens Procuratorii Diploma Manu Nostra subscriptum Sigillo quoq[ue] Nostro maiori muniri iußimus. Dabantur Wismariae die Vicesima quarta Julii, Stilo veteri, Anno Millesimo

24) Sexcentesimo quinquagesimo octavo.

 



Erstellt: 28.07.2006

Zuletzt geändert: 21.08.2006


Lesezeichen / Weitersagen

FacebookTwitterGoogle+XingLinkedInDeliciousDiggPinterestE-Mail